monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34 > uwbM.p.th.f.12.46 > 206 > Psalmi, 40 > bkeCod.32.7v > 32.37r > sectio 894 > sectio 788 > bbb264.13 > sectio 468 > sectio 1 > 68 > csg75.804 > bnf4871.339 > 2 > diebus 12. > bkeCod.32.118v > 71 > Romanorum. > Psalmi, 41 > sectio 638 > Romanorum. > bkeCod.32.13v > bnf4871.125 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 2, 5
Hic ergo in via recta rhetoricis vestigiis incedit, qui lingua censoria rotunda auditores persuadendo commonefacit, et de iure stricto in aequum revocando instruit. Sic igitur trivium eloquentem reddit, et ad virtutes vias construit. Quid prodest per arithmeticam numerare, et digitos et calculos avaritiae commodare? Recte ergo viam arithmeticae, id est virtuosam numeri viam, ingreditur, qui per quinarium Moysis Pentateuchum et eius mysterium aggreditur, per denarium Decalogum complectitur, per binarium Vetus et Novum Testamentum fideliter amplectitur: qui per omnes numeros adiiciendo, muniendo, dividendo, multiplicando, historiam, allegoriam, tropologiam, et anagogen fideliter complectitur.